- THOES
- THOESex luporum genere, proceriores longitudine, brevitate crurum dissimiles, veloces saltu, venatu viventes, innocui homini, Plin. l. 8. c. 34. imo φιλανθρωπότατοι, ut qui hominem occurtentem venerentur, ac, si ferae aliae invadant, opitulentur, Caelio Rhodigino, Antiqq. Lect. l. 23. c. 27. Coeterum coloris egregie fulvi, gregarii et acuti ululatus, unde Ijim Hebraeis. Vide Esai. c. 13. v. 22. c. 34. v. 14. et Ierem. c. 50. v. 39. Arabibus filii awi dicti. Inimicissimi leonibus, Plin. iterum, l. 10. c. 74. Hinc Aristoteles, Histor. l. 9. c. 44. Πολεμοῦσι δὲ τοῖς κυσὶ, καὶ τοῖς λέουϚι ῾οἱ θῶες᾿ διὸ ἐν τῷ αὐτῷ τόπῳ οὐ γίγνονται. Ubi tamen πολεμεῖν, non est collatis signis bellum gerere, quod Eust. in Iliad. v. contendit, sed simpliciter dessidere: ex quo dissidio fit, ut thoes a leonibus fugiant; ut quibus se multo infirmiores esle nôrint. In Homero res clara, cum in Ulyssem graviter laesum irruisse fingit Troianotum imbelle vulgus: sed eosdem in fugam se dedisse, quamprimum conspectus est Aiax, quomodo in cervum iaculô percuslum turma thoum irruens, leone visô, fugam capessit. Verba sunt. Il. λ. v. 480.--- ἐπί τε λῖν ἤγαγε δαίμωνΣίντην, θῶες μέν τε διέτρεϚαν᾿ ---In Q. Smyrneo item, in cuius l. 9. etiam aprum habes, non conferendum cum leone, thoas similiter fugantem. Neque vero solum lupo, sed et hyaenae tam simile hoc animal, ut nonnulli Veterum lupis, alii hyaenae accensuerint, alii tertium esle animal dixerint, es utroque mixtum, Aristoteles, Histor. l. 2. c. 17. Sed minus utrôque, unde inter minores feras recensens Pollux, mediô inter vulpes et lupos locô collocat. Graeci tecentiores ςκύλακα, mediae aetatis λυκοπάνθηρα et πανθήριον, Barbari papionem et babuinum vocant, de quo vide plura apud Samuel. Bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 12. totô, ut et infra in voce Thos. Adde Salmas. ad Solin. ubi commune hoc annimal esse in Graecia et aliis Europae locis, in Africa etiam (adde Arabiam, Ciliciam, Sytiam et totam pene Asiam) nascidocens, perstringit Solinum, Aethiopici lupi nomine (quasi in Aethiopia solum reperiretur) id insignientem, p. 390. nec non eos, qui lupos cervarios cum thoibus confundunt, Ibidem: ubi et aliquid de quinque Thoum generibus, ex praefato Aristorele.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.